← Exodus (4/40) → |
1. | respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus |
2. | dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga |
3. | ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses |
4. | dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam |
5. | ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob |
6. | dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis |
7. | retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae |
8. | si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis |
9. | quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem |
10. | ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum |
11. | dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego |
12. | perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris |
13. | at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es |
14. | iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde |
15. | loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis |
16. | ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent |
17. | virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa |
18. | abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace |
19. | dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam |
20. | tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua |
21. | dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum |
22. | dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel |
23. | dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum |
24. | cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum |
25. | tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es |
26. | et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem |
27. | dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum |
28. | narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat |
29. | veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel |
30. | locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo |
31. | et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt |
← Exodus (4/40) → |