| ← Exodus (39/40) → |
| 1. | de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi |
| 2. | fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta |
| 3. | opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine |
| 4. | duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum |
| 5. | et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi |
| 6. | paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel |
| 7. | posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi |
| 8. | fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta |
| 9. | quadrangulum duplex mensurae palmi |
| 10. | et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus |
| 11. | in secundo carbunculus sapphyrus iaspis |
| 12. | in tertio ligyrius achates amethistus |
| 13. | in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos |
| 14. | ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum |
| 15. | fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo |
| 16. | et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis |
| 17. | e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant |
| 18. | haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur |
| 19. | stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi |
| 20. | fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam |
| 21. | et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem |
| 22. | deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta |
| 23. | et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum |
| 24. | tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi |
| 25. | fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius |
| 26. | et mitras cum coronulis suis ex bysso |
| 27. | feminalia quoque linea byssina |
| 28. | cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi |
| 29. | fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini |
| 30. | et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi |
| 31. | perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi |
| 32. | et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases |
| 33. | opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus |
| 34. | velum arcam vectes propitiatorium |
| 35. | mensam cum vasis et propositionis panibus |
| 36. | candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo |
| 37. | altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus |
| 38. | et tentorium in introitu tabernaculi |
| 39. | altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis |
| 40. | tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri |
| 41. | vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius |
| 42. | obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus |
| 43. | quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis |
| ← Exodus (39/40) → |