Exodus (1/40) → |
1. | haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt |
2. | Ruben Symeon Levi Iuda |
3. | Isachar Zabulon et Beniamin |
4. | Dan et Nepthalim Gad et Aser |
5. | erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat |
6. | quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa |
7. | filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram |
8. | surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph |
9. | et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis |
10. | venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra |
11. | praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses |
12. | quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant |
13. | oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis |
14. | atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur |
15. | dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua |
16. | praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate |
17. | timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares |
18. | quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis |
19. | quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt |
20. | bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis |
21. | et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos |
22. | praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate |
Exodus (1/40) → |