← Esther (10/10) |
1. | rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias |
2. | cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum |
3. | et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent |
← Esther (10/10) |