← Ephesians (5/6) → |
1. | estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi |
2. | et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis |
3. | fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos |
4. | aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio |
5. | hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei |
6. | nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae |
7. | nolite ergo effici participes eorum |
8. | eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate |
9. | fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate |
10. | probantes quid sit beneplacitum Deo |
11. | et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite |
12. | quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere |
13. | omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est |
14. | propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus |
15. | videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes |
16. | redimentes tempus quoniam dies mali sunt |
17. | propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini |
18. | et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu |
19. | loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino |
20. | gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri |
21. | subiecti invicem in timore Christi |
22. | mulieres viris suis subditae sint sicut Domino |
23. | quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis |
24. | sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus |
25. | viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea |
26. | ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo |
27. | ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata |
28. | ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit |
29. | nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam |
30. | quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius |
31. | propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una |
32. | sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia |
33. | verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum |
← Ephesians (5/6) → |