| ← Ephesians (3/6) → |
| 1. | huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus |
| 2. | si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis |
| 3. | quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi |
| 4. | prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi |
| 5. | quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu |
| 6. | esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium |
| 7. | cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius |
| 8. | mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi |
| 9. | et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit |
| 10. | ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei |
| 11. | secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro |
| 12. | in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius |
| 13. | propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra |
| 14. | huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi |
| 15. | ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur |
| 16. | ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine |
| 17. | habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati |
| 18. | ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum |
| 19. | scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei |
| 20. | ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis |
| 21. | ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen |
| ← Ephesians (3/6) → |