← Ecclesiastes (3/12) → |
1. | omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo |
2. | tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est |
3. | tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi |
4. | tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi |
5. | tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus |
6. | tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi |
7. | tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi |
8. | tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis |
9. | quid habet amplius homo de labore suo |
10. | vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea |
11. | cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem |
12. | et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua |
13. | omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est |
14. | didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur |
15. | quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit |
16. | vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem |
17. | et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit |
18. | dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis |
19. | idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati |
20. | et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur |
21. | quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum |
22. | et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat |
← Ecclesiastes (3/12) → |