| ← Ecclesiastes (12/12) |
| 1. | memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent |
| 2. | antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam |
| 3. | quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina |
| 4. | et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis |
| 5. | excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes |
| 6. | antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam |
| 7. | et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum |
| 8. | vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas |
| 9. | cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas |
| 10. | quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos |
| 11. | verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno |
| 12. | his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est |
| 13. | finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo |
| 14. | et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit |
| ← Ecclesiastes (12/12) |