← Deuteronomy (6/34) → |
1. | haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam |
2. | ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui |
3. | audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem |
4. | audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est |
5. | diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua |
6. | eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo |
7. | et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens |
8. | et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos |
9. | scribesque ea in limine et ostiis domus tuae |
10. | cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti |
11. | domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti |
12. | et comederis et saturatus fueris |
13. | cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis |
14. | non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt |
15. | quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae |
16. | non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis |
17. | custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi |
18. | et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis |
19. | ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est |
20. | cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis |
21. | dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti |
22. | fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro |
23. | et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris |
24. | praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie |
25. | eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis |
← Deuteronomy (6/34) → |