← Deuteronomy (33/34) → |
1. | haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam |
2. | et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex |
3. | dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius |
4. | legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob |
5. | erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel |
6. | vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero |
7. | haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit |
8. | Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis |
9. | qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt |
10. | iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum |
11. | benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant |
12. | et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet |
13. | Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente |
14. | de pomis fructuum solis ac lunae |
15. | de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum |
16. | et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos |
17. | quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse |
18. | et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis |
19. | populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum |
20. | et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem |
21. | et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel |
22. | Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan |
23. | et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit |
24. | Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum |
25. | ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua |
26. | non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes |
27. | habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere |
28. | habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore |
29. | beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis |
← Deuteronomy (33/34) → |