← Deuteronomy (27/34) → |
1. | praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie |
2. | cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos |
3. | ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis |
4. | quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce |
5. | et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit |
6. | et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo |
7. | et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo |
8. | et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide |
9. | dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui |
10. | audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi |
11. | praecepitque Moses populo in die illo dicens |
12. | hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin |
13. | et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim |
14. | et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce |
15. | maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen |
16. | maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen |
17. | maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen |
18. | maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen |
19. | maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen |
20. | maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen |
21. | maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen |
22. | maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen |
23. | maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen |
24. | maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen |
25. | maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen |
26. | maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen |
← Deuteronomy (27/34) → |