← Amos (6/9) → |
1. | vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel |
2. | transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est |
3. | qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis |
4. | qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti |
5. | qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici |
6. | bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph |
7. | quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium |
8. | iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis |
9. | quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur |
10. | et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te |
11. | et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini |
12. | quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus |
13. | numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium |
14. | qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua(6:15) ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti |
← Amos (6/9) → |