| ← Acts (27/28) → |
| 1. | ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae |
| 2. | ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense |
| 3. | sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere |
| 4. | et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii |
| 5. | et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae |
| 6. | et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam |
| 7. | et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem |
| 8. | et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa |
| 9. | multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus |
| 10. | dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio |
| 11. | centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur |
| 12. | et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum |
| 13. | adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam |
| 14. | non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo |
| 15. | cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur |
| 16. | insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham |
| 17. | qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur |
| 18. | valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt |
| 19. | et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt |
| 20. | neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae |
| 21. | et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam |
| 22. | et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis |
| 23. | adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio |
| 24. | dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum |
| 25. | propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi |
| 26. | in insulam autem quandam oportet nos devenire |
| 27. | sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem |
| 28. | qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim |
| 29. | timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri |
| 30. | nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere |
| 31. | dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis |
| 32. | tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere |
| 33. | et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes |
| 34. | propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit |
| 35. | et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare |
| 36. | animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum |
| 37. | eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex |
| 38. | et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare |
| 39. | cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem |
| 40. | et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus |
| 41. | et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris |
| 42. | militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret |
| 43. | centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire |
| 44. | et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram |
| ← Acts (27/28) → |