| ← Acts (26/28) → |
| 1. | Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere |
| 2. | de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie |
| 3. | maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias |
| 4. | et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei |
| 5. | praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus |
| 6. | et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus |
| 7. | in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex |
| 8. | quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat |
| 9. | et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere |
| 10. | quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam |
| 11. | et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates |
| 12. | in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum |
| 13. | die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant |
| 14. | omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare |
| 15. | ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris |
| 16. | sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi |
| 17. | eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te |
| 18. | aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me |
| 19. | unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis |
| 20. | sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes |
| 21. | hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere |
| 22. | auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses |
| 23. | si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus |
| 24. | haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt |
| 25. | at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor |
| 26. | scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est |
| 27. | credis rex Agrippa prophetis scio quia credis |
| 28. | Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri |
| 29. | et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his |
| 30. | et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis |
| 31. | et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste |
| 32. | Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem |
| ← Acts (26/28) → |