← Acts (24/28) → |
1. | post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum |
2. | et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam |
3. | semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione |
4. | ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia |
5. | invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum |
6. | qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus |
8. | a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum |
9. | adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere |
10. | respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam |
11. | potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem |
12. | et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate |
13. | neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me |
14. | confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt |
15. | spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum |
16. | in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper |
17. | post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota |
18. | in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu |
19. | quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me |
20. | aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio |
21. | nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis |
22. | distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos |
23. | iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei |
24. | post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum |
25. | disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te |
26. | simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo |
27. | biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum |
← Acts (24/28) → |