← Acts (18/28) → |
1. | post haec egressus ab Athenis venit Corinthum |
2. | et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos |
3. | et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis |
5. | cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum |
6. | contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam |
7. | et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae |
8. | Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur |
9. | dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas |
10. | propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate |
11. | sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei |
12. | Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal |
13. | dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum |
14. | incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem |
15. | si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse |
16. | et minavit eos a tribunali |
17. | adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat |
18. | Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum |
19. | devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis |
20. | rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit |
21. | sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso |
22. | et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam |
23. | et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos |
24. | Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis |
25. | hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis |
26. | hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei |
27. | cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant |
28. | vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum |
← Acts (18/28) → |