← Acts (16/28) → |
1. | pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili |
2. | huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres |
3. | hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset |
4. | cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis |
5. | et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie |
6. | transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia |
7. | cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu |
8. | cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem |
9. | et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos |
10. | ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis |
11. | navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim |
12. | et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes |
13. | die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant |
14. | et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo |
15. | cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos |
16. | factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando |
17. | haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis |
18. | hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora |
19. | videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes |
20. | et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei |
21. | et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani |
22. | et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi |
23. | et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos |
24. | qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno |
25. | media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant |
26. | subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt |
27. | expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos |
28. | clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus |
29. | petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae |
30. | et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam |
31. | at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua |
32. | et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius |
33. | et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo |
34. | cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo |
35. | et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos |
36. | nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace |
37. | Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant |
38. | et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent |
39. | et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem |
40. | exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt |
← Acts (16/28) → |