← 2Timothy (3/4) → |
1. | hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa |
2. | et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti |
3. | sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate |
4. | proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei |
5. | habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita |
6. | ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis |
7. | semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes |
8. | quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem |
9. | sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit |
10. | tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam |
11. | persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus |
12. | et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur |
13. | mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes |
14. | tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris |
15. | et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu |
16. | omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia |
17. | ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus |
← 2Timothy (3/4) → |