← 2Timothy (2/4) → |
1. | tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu |
2. | et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere |
3. | labora sicut bonus miles Christi Iesu |
4. | nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit |
5. | nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit |
6. | laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere |
7. | intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum |
8. | memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum |
9. | in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum |
10. | ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti |
11. | fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus |
12. | si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos |
13. | si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest |
14. | haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium |
15. | sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis |
16. | profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem |
17. | et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus |
18. | qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem |
19. | sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini |
20. | in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam |
21. | si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum |
22. | iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro |
23. | stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites |
24. | servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem |
25. | cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem |
26. | et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem |
← 2Timothy (2/4) → |