2Timothy (1/4) → |
1. | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu |
2. | Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro |
3. | gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die |
4. | desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear |
5. | recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te |
6. | propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum |
7. | non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis |
8. | noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei |
9. | qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia |
10. | manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium |
11. | in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium |
12. | ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem |
13. | formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu |
14. | bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis |
15. | scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes |
16. | det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit |
17. | sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit |
18. | det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti |
2Timothy (1/4) → |