← 2Thessalonians (3/3) |
1. | de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos |
2. | et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides |
3. | fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo |
4. | confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis |
5. | Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi |
6. | denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis |
7. | ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos |
8. | neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus |
9. | non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos |
10. | nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet |
11. | audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes |
12. | his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent |
13. | vos autem fratres nolite deficere benefacientes |
14. | quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur |
15. | et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem |
16. | ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis |
17. | salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo |
18. | gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen |
← 2Thessalonians (3/3) |