2Thessalonians (1/3) → |
1. | Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
2. | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
3. | gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem |
4. | ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis |
5. | in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini |
6. | si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant |
7. | et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius |
8. | in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu |
9. | qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius |
10. | cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo |
11. | in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute |
12. | ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi |
2Thessalonians (1/3) → |