| ← 2Samuel (22/24) → |
| 1. | locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul |
| 2. | et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus |
| 3. | Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me |
| 4. | laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero |
| 5. | quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me |
| 6. | funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis |
| 7. | in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius |
| 8. | commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est |
| 9. | ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo |
| 10. | et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius |
| 11. | et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti |
| 12. | posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum |
| 13. | prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis |
| 14. | tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam |
| 15. | misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos |
| 16. | et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius |
| 17. | misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis |
| 18. | liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant |
| 19. | praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum |
| 20. | et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei |
| 21. | retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi |
| 22. | quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo |
| 23. | omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me |
| 24. | et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea |
| 25. | et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum |
| 26. | cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus |
| 27. | cum electo electus eris et cum perverso perverteris |
| 28. | et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis |
| 29. | quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas |
| 30. | in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum |
| 31. | Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se |
| 32. | quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum |
| 33. | Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam |
| 34. | coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me |
| 35. | docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea |
| 36. | dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me |
| 37. | dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei |
| 38. | persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos |
| 39. | consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis |
| 40. | accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me |
| 41. | inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos |
| 42. | clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos |
| 43. | delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam |
| 44. | salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi |
| 45. | filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi |
| 46. | filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis |
| 47. | vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae |
| 48. | Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me |
| 49. | qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me |
| 50. | propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo |
| 51. | magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum |
| ← 2Samuel (22/24) → |