← 2Peter (2/3) → |
1. | fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem |
2. | et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur |
3. | et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat |
4. | si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari |
5. | et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens |
6. | et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens |
7. | et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit |
8. | aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant |
9. | novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare |
10. | magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes |
11. | ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium |
12. | hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt |
13. | percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum |
14. | oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii |
15. | derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit |
16. | correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam |
17. | hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur |
18. | superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur |
19. | libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est |
20. | si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus |
21. | melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato |
22. | contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti |
← 2Peter (2/3) → |