← 2Corinthians (9/13) → |
1. | nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis |
2. | scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos |
3. | misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis |
4. | ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia |
5. | necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam |
6. | hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet |
7. | unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus |
8. | potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum |
9. | sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum |
10. | qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae |
11. | ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo |
12. | quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino |
13. | per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes |
14. | et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis |
15. | gratias Deo super inenarrabili dono eius |
← 2Corinthians (9/13) → |