← 2Corinthians (5/13) → |
1. | scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis |
2. | nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes |
3. | si tamen vestiti non nudi inveniamur |
4. | nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita |
5. | qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus |
6. | audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino |
7. | per fidem enim ambulamus et non per speciem |
8. | audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum |
9. | et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi |
10. | omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum |
11. | scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse |
12. | non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde |
13. | sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis |
14. | caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt |
15. | et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit |
16. | itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus |
17. | si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova |
18. | omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis |
19. | quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis |
20. | pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo |
21. | eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso |
← 2Corinthians (5/13) → |