| ← 2Corinthians (4/13) → |
| 1. | ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus |
| 2. | sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo |
| 3. | quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum |
| 4. | in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei |
| 5. | non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum |
| 6. | quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu |
| 7. | habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis |
| 8. | in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur |
| 9. | persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus |
| 10. | semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur |
| 11. | semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali |
| 12. | ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis |
| 13. | habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur |
| 14. | scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum |
| 15. | omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei |
| 16. | propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem |
| 17. | id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis |
| 18. | non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt |
| ← 2Corinthians (4/13) → |