← 2Corinthians (11/13) → |
1. | utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me |
2. | aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo |
3. | timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo |
4. | nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini |
5. | existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis |
6. | et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis |
7. | aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis |
8. | alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum |
9. | et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo |
10. | est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae |
11. | quare quia non diligo vos Deus scit |
12. | quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos |
13. | nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi |
14. | et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis |
15. | non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum |
16. | iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier |
17. | quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae |
18. | quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor |
19. | libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes |
20. | sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit |
21. | secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego |
22. | Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego |
23. | ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter |
24. | a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi |
25. | ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui |
26. | in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus |
27. | in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate |
28. | praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum |
29. | quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror |
30. | si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor |
31. | Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior |
32. | Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet |
33. | et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius |
← 2Corinthians (11/13) → |