| ← 2Corinthians (10/13) → |
| 1. | ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis |
| 2. | rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus |
| 3. | in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus |
| 4. | nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes |
| 5. | et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi |
| 6. | et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia |
| 7. | quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos |
| 8. | nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam |
| 9. | ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas |
| 10. | quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis |
| 11. | hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto |
| 12. | non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis |
| 13. | nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos |
| 14. | non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi |
| 15. | non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam |
| 16. | etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari |
| 17. | qui autem gloriatur in Domino glorietur |
| 18. | non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat |
| ← 2Corinthians (10/13) → |