← 2Chronicles (17/36) → |
1. | regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel |
2. | constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius |
3. | et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim |
4. | sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel |
5. | confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria |
6. | cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit |
7. | tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda |
8. | et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes |
9. | docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum |
10. | itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat |
11. | sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem |
12. | crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas |
13. | et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem |
14. | quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia |
15. | post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia |
16. | post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium |
17. | hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia |
18. | post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum |
19. | hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda |
← 2Chronicles (17/36) → |