← 1Timothy (4/6) → |
1. | Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum |
2. | in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam |
3. | prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem |
4. | quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur |
5. | sanctificatur enim per verbum Dei et orationem |
6. | haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es |
7. | ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem |
8. | nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae |
9. | fidelis sermo et omni acceptione dignus |
10. | in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium |
11. | praecipe haec et doce |
12. | nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate |
13. | dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae |
14. | noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii |
15. | haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus |
16. | adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt |
← 1Timothy (4/6) → |