| ← 1Thessalonians (2/5) → |
| 1. | nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit |
| 2. | sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine |
| 3. | exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo |
| 4. | sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra |
| 5. | neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est |
| 6. | nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis |
| 7. | cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos |
| 8. | ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis |
| 9. | memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei |
| 10. | vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus |
| 11. | sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos |
| 12. | deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam |
| 13. | ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis |
| 14. | vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis |
| 15. | qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur |
| 16. | prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem |
| 17. | nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio |
| 18. | quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas |
| 19. | quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius |
| 20. | vos enim estis gloria nostra et gaudium |
| ← 1Thessalonians (2/5) → |