← 1John (3/5) → |
1. | videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum |
2. | carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est |
3. | et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est |
4. | omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas |
5. | et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est |
6. | omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum |
7. | filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est |
8. | qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli |
9. | omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est |
10. | in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum |
11. | quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum |
12. | non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta |
13. | nolite mirari fratres si odit vos mundus |
14. | nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte |
15. | omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem |
16. | in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere |
17. | qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo |
18. | filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate |
19. | in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra |
20. | quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia |
21. | carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum |
22. | et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus |
23. | et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis |
24. | et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit |
← 1John (3/5) → |