1John (1/5) → |
1. | quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae |
2. | et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis |
3. | quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo |
4. | et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum |
5. | et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae |
6. | si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem |
7. | si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato |
8. | si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est |
9. | si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate |
10. | si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis |
1John (1/5) → |