| ← 1Corinthians (7/16) → |
| 1. | de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere |
| 2. | propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat |
| 3. | uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro |
| 4. | mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier |
| 5. | nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram |
| 6. | hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium |
| 7. | volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic |
| 8. | dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego |
| 9. | quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri |
| 10. | his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere |
| 11. | quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat |
| 12. | nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam |
| 13. | et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum |
| 14. | sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt |
| 15. | quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus |
| 16. | unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies |
| 17. | nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo |
| 18. | circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur |
| 19. | circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei |
| 20. | unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat |
| 21. | servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere |
| 22. | qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi |
| 23. | pretio empti estis nolite fieri servi hominum |
| 24. | unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum |
| 25. | de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis |
| 26. | existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse |
| 27. | alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem |
| 28. | si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco |
| 29. | hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint |
| 30. | et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes |
| 31. | et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi |
| 32. | volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo |
| 33. | qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est |
| 34. | et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro |
| 35. | porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi |
| 36. | si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat |
| 37. | nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit |
| 38. | igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit |
| 39. | mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino |
| 40. | beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo |
| ← 1Corinthians (7/16) → |