| ← 1Corinthians (6/16) → |
| 1. | audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos |
| 2. | an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis |
| 3. | nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia |
| 4. | saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum |
| 5. | ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum |
| 6. | sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles |
| 7. | iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini |
| 8. | sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus |
| 9. | an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri |
| 10. | neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt |
| 11. | et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri |
| 12. | omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate |
| 13. | esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori |
| 14. | Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam |
| 15. | nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit |
| 16. | an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una |
| 17. | qui autem adheret Domino unus spiritus est |
| 18. | fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat |
| 19. | an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri |
| 20. | empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro |
| ← 1Corinthians (6/16) → |