← 1Corinthians (4/16) → |
1. | sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei |
2. | hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur |
3. | mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico |
4. | nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est |
5. | itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo |
6. | haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio |
7. | quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis |
8. | iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus |
9. | puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus |
10. | nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles |
11. | usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus |
12. | et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus |
13. | blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc |
14. | non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo |
15. | nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui |
16. | rogo ergo vos imitatores mei estote |
17. | ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo |
18. | tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam |
19. | veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem |
20. | non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute |
21. | quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis |
← 1Corinthians (4/16) → |