| ← 1Corinthians (3/16) → |
| 1. | et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo |
| 2. | lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales |
| 3. | cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis |
| 4. | cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus |
| 5. | ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit |
| 6. | ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit |
| 7. | itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus |
| 8. | qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem |
| 9. | Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis |
| 10. | secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet |
| 11. | fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus |
| 12. | si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam |
| 13. | uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit |
| 14. | si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet |
| 15. | si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem |
| 16. | nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis |
| 17. | si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos |
| 18. | nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens |
| 19. | sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum |
| 20. | et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt |
| 21. | itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt |
| 22. | sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt |
| 23. | vos autem Christi Christus autem Dei |
| ← 1Corinthians (3/16) → |