| ← 1Corinthians (16/16) |
| 1. | de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite |
| 2. | per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant |
| 3. | cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem |
| 4. | quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt |
| 5. | veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo |
| 6. | apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero |
| 7. | nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit |
| 8. | permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten |
| 9. | ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi |
| 10. | si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego |
| 11. | ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus |
| 12. | de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit |
| 13. | vigilate state in fide viriliter agite et confortamini |
| 14. | omnia vestra in caritate fiant |
| 15. | obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos |
| 16. | ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti |
| 17. | gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt |
| 18. | refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt |
| 19. | salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia |
| 20. | salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto |
| 21. | salutatio mea manu Pauli |
| 22. | si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha |
| 23. | gratia Domini Iesu vobiscum |
| 24. | caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen |
| ← 1Corinthians (16/16) |