| ← 1Corinthians (15/16) → |
| 1. | notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis |
| 2. | per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis |
| 3. | tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas |
| 4. | et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas |
| 5. | et quia visus est Cephae et post haec undecim |
| 6. | deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt |
| 7. | deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus |
| 8. | novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi |
| 9. | ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei |
| 10. | gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum |
| 11. | sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis |
| 12. | si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est |
| 13. | si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit |
| 14. | si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra |
| 15. | invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt |
| 16. | nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit |
| 17. | quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris |
| 18. | ergo et qui dormierunt in Christo perierunt |
| 19. | si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus |
| 20. | nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium |
| 21. | quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum |
| 22. | et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur |
| 23. | unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius |
| 24. | deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem |
| 25. | oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius |
| 26. | novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat |
| 27. | omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia |
| 28. | cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus |
| 29. | alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis |
| 30. | ut quid et nos periclitamur omni hora |
| 31. | cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro |
| 32. | si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur |
| 33. | nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala |
| 34. | evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor |
| 35. | sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt |
| 36. | insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur |
| 37. | et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum |
| 38. | Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus |
| 39. | non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium |
| 40. | et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium |
| 41. | alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate |
| 42. | sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione |
| 43. | seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute |
| 44. | seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est |
| 45. | factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem |
| 46. | sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale |
| 47. | primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis |
| 48. | qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes |
| 49. | igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis |
| 50. | hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit |
| 51. | ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur |
| 52. | in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur |
| 53. | oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem |
| 54. | cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria |
| 55. | ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus |
| 56. | stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex |
| 57. | Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum |
| 58. | itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino |
| ← 1Corinthians (15/16) → |