| ← 1Corinthians (11/16) → |
| 1. | imitatores mei estote sicut et ego Christi |
| 2. | laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis |
| 3. | volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus |
| 4. | omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum |
| 5. | omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur |
| 6. | nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum |
| 7. | vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est |
| 8. | non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro |
| 9. | etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum |
| 10. | ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos |
| 11. | verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino |
| 12. | nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo |
| 13. | vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum |
| 14. | nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi |
| 15. | mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt |
| 16. | si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei |
| 17. | hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis |
| 18. | primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo |
| 19. | nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis |
| 20. | convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare |
| 21. | unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est |
| 22. | numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo |
| 23. | ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem |
| 24. | et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem |
| 25. | similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem |
| 26. | quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat |
| 27. | itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini |
| 28. | probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat |
| 29. | qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus |
| 30. | ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi |
| 31. | quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur |
| 32. | dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur |
| 33. | itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate |
| 34. | si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam |
| ← 1Corinthians (11/16) → |