| ← 1Corinthians (10/16) → |
| 1. | nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt |
| 2. | et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari |
| 3. | et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt |
| 4. | et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus |
| 5. | sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto |
| 6. | haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt |
| 7. | neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere |
| 8. | neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia |
| 9. | neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt |
| 10. | neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore |
| 11. | haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt |
| 12. | itaque qui se existimat stare videat ne cadat |
| 13. | temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere |
| 14. | propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura |
| 15. | ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico |
| 16. | calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est |
| 17. | quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur |
| 18. | videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris |
| 19. | quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid |
| 20. | sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum |
| 21. | non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum |
| 22. | an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt |
| 23. | omnia licent sed non omnia aedificant |
| 24. | nemo quod suum est quaerat sed quod alterius |
| 25. | omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam |
| 26. | Domini est terra et plenitudo eius |
| 27. | si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam |
| 28. | si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam |
| 29. | conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia |
| 30. | si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago |
| 31. | sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite |
| 32. | sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei |
| 33. | sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant |
| ← 1Corinthians (10/16) → |