← 1Chronicles (8/29) → |
1. | Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium |
2. | Nuaha quartum et Rapha quintum |
3. | fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud |
4. | Abisue quoque et Neman et Ahoe |
5. | sed et Gera et Sephuphan et Uram |
6. | hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath |
7. | Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud |
8. | porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas |
9. | genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom |
10. | Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis |
11. | Meusim vero genuit Abitob et Elphaal |
12. | porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius |
13. | Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth |
14. | et Haio et Sesac et Ierimoth |
15. | et Zabadia et Arod et Eder |
16. | Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria |
17. | et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber |
18. | et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal |
19. | et Iacim et Zechri et Zabdi |
20. | et Helioenai et Selethai et Helihel |
21. | et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei |
22. | et Iesphan et Heber et Helihel |
23. | et Abdon et Zechri et Hanan |
24. | et Anania et Ailam et Anathothia |
25. | et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac |
26. | et Samsari et Sooria et Otholia |
27. | et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam |
28. | hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem |
29. | in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha |
30. | filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab |
31. | Gedor quoque et Ahio et Zacher |
32. | et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis |
33. | Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal |
34. | filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha |
35. | filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz |
36. | et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa |
37. | et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel |
38. | porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel |
39. | filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius |
40. | fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin |
← 1Chronicles (8/29) → |