← 1Chronicles (3/29) → |
1. | David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide |
2. | tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith |
3. | quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua |
4. | sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem |
5. | porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel |
6. | Iebaar quoque et Elisama |
7. | et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie |
8. | necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem |
9. | omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar |
10. | filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat |
11. | pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas |
12. | et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham |
13. | procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses |
14. | sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae |
15. | filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum |
16. | de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias |
17. | filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel |
18. | Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia |
19. | de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum |
20. | Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque |
21. | filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia |
22. | filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero |
23. | filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres |
24. | filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem |
← 1Chronicles (3/29) → |