| ← 1Chronicles (25/29) → |
| 1. | igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes |
| 2. | de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem |
| 3. | porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum |
| 4. | Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth |
| 5. | omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres |
| 6. | universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman |
| 7. | fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo |
| 8. | miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus |
| 9. | egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim |
| 10. | tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim |
| 11. | quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim |
| 12. | quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim |
| 13. | sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim |
| 14. | septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim |
| 15. | octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim |
| 16. | nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim |
| 17. | decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim |
| 18. | undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim |
| 19. | duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim |
| 20. | tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim |
| 21. | quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim |
| 22. | quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim |
| 23. | sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim |
| 24. | septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim |
| 25. | octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim |
| 26. | nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim |
| 27. | vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim |
| 28. | vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim |
| 29. | vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim |
| 30. | vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim |
| 31. | vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim |
| ← 1Chronicles (25/29) → |