Psalms (94/150)  

1. (93:1) Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
2. (93:2) elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
3. (93:3) usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
4. (93:4) fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem
5. (93:5) populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
6. (93:6) viduam et advenam interficient et pupillos occident
7. (93:7) et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
8. (93:8) intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
9. (93:9) qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
10. (93:10) qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11. (93:11) Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
12. (93:12) beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
13. (93:13) ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
14. (93:14) non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret
15. (93:15) quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde
16. (93:16) quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
17. (93:17) nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea
18. (93:18) si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me
19. (93:19) in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
20. (93:20) numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
21. (93:21) copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
22. (93:22) erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae
23. (93:23) et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

  Psalms (94/150)