Psalms (90/150)  

1. (89:1) oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione
2. (89:2) antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es
3. (89:3) convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam
4. (89:4) quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna
5. (89:5) percutiente te eos somnium erunt
6. (89:6) mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
7. (89:7) consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus
8. (89:8) posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui
9. (89:9) omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
10. (89:10) dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
11. (89:11) quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam
12. (89:12) ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti
13. (89:13) revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
14. (89:14) imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
15. (89:15) laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala
16. (89:16) appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum
17. (89:17) et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

  Psalms (90/150)