Psalms (89/150)  

1. (88:1) eruditionis Aethan Ezraitae(88:2) misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
2. (88:3) quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis
3. (88:4) percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
4. (88:5) usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
5. (88:6) confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
6. (88:7) quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
7. (88:8) Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
8. (88:9) Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
9. (88:10) tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
10. (88:11) tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
11. (88:12) tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
12. (88:13) aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
13. (88:14) tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
14. (88:15) iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
15. (88:16) beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
16. (88:17) in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
17. (88:18) quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
18. (88:19) quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
19. (88:20) tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
20. (88:21) inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
21. (88:22) cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
22. (88:23) non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
23. (88:24) sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
24. (88:25) veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
25. (88:26) et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
26. (88:27) ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
27. (88:28) ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
28. (88:29) in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
29. (88:30) et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
30. (88:31) si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
31. (88:32) si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
32. (88:33) visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
33. (88:34) misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
34. (88:35) non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
35. (88:36) semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
36. (88:37) semen eius in sempiternum erit
37. (88:38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
38. (88:39) tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
39. (88:40) adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
40. (88:41) dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
41. (88:42) diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis
42. (88:43) elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
43. (88:44) avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
44. (88:45) quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
45. (88:46) adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
46. (88:47) usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua
47. (88:48) memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
48. (88:49) quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper
49. (88:50) ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua
50. (88:51) recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
51. (88:52) quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui
52. (88:53) benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

  Psalms (89/150)