Psalms (87/150)  

1. (86:1) filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii
2. (86:2) diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3. (86:3) gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper
4. (86:4) commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi
5. (86:5) ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus
6. (86:6) Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper
7. (86:7) et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

  Psalms (87/150)