Psalms (83/150)  

1. (82:1) canticum psalmi Asaph(82:2) Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
2. (82:3) quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
3. (82:4) contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
4. (82:5) dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
5. (82:6) quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
6. (82:7) tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
7. (82:8) Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
8. (82:9) sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
9. (82:10) fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
10. (82:11) contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
11. (82:12) pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
12. (82:13) qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
13. (82:14) Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
14. (82:15) quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
15. (82:16) sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
16. (82:17) imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
17. (82:18) confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
18. (82:19) et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

  Psalms (83/150)